monumenta.ch > Plinius > sectio 166

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 166
{LXIII} Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis habetur operibus. maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocantur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere nati. decidere in senecta et mox renasci certum est.